HISTORIA LIBRI JUDICUM

CAPUT XVI: De Samsone

#Judic. XIII

Rursus filii Israel peccaverunt coram Domino, et tradidit eos in manus Philistinorum quadraginta annis. A qua servitute hoc modo liberati sunt: Fuit vir quidam de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem pulchram, sed sterilem. Cui, saepe orantibus in agro pro sterilitate amovenda, apparuit ei angelus, et ait: Concipies, et paries filium: cave ne comedas, aut bibas deinceps, nisi juxta legem Nazaraeorum. Filius enim tuus erit Nazaraeus Dei, ex utero matris, et deinceps, ipse liberabit Israel. Alia littera: Et dicetur Samson robustus liberator Israel. Quae cum omnia indicasset viro suo, et commendasset angeli pulchritudinem, contristatus est vir, quia zelotes erat. Et ut mitigaret irrationabilem viri tristitiam, consuluit, ut ambo orarent Dominum, ut iterum veniret angelus ad eos, et instrueret utrumque de puero. Et apparuit iterum angelus uxori. Quae cum vocasset virum, ait Manue ad eum: Tunc es, qui locutus es de puero? Cui angelus: Sum. Cui Manue: Quid vis ut faciat puer? Et ait angelus: Nazaraeus erit omni tempore vitae suae. Attulitque Manue haedum, et panes. Cui angelus: Non comedam. Si vis offerre, offer illa Domino. Et ait Manue: Quod est nomen tuum. Cui angelus: Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? Et obtulit Manue quae tulerat, supra petram Domino qui facit mirabilia. Et ascendit angelus in flamma ignis, nec ultra apparuit. Et intelligens Manue esse angelum Dei ait: Moriemur, quia vidimus Dominum. Cui mulier: Nequaquam. Nam accepit Dominus holocaustum a nobis, et indicavit quae futura sunt. Natumque filium vocaverunt Samson, quod sonat robustum. Crevitque cito puer, adeo ut jam propheta futurus agnosceretur, coepitque spiritus Domini cum eo esse in castris Dan, id est in exercitu tribus suae. Vel locus est in quo prius habitavit Samson, et est dictus castra Dan, per anticipationem. Nondum enim tribus Dan propriam habebat sortem.